monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > csg48.299 > sectio 20 > bsbClm6329.158 > sectio 18 > csg75.737 > sectio 43 > sectio 1 > sectio 70 > sectio 26 > sectio 9 > uwbM.p.th.q.1a.9 > csg51.39 > bnf17226.60 > bsbClm6224.303 > 247 > sectio 12 > sectio 1 > bnf9389.299 > uwbM.p.th.f.68.262 > bsbClm6436.46 > sectio 23 > csg75.840 > csg68.404 > 8
Beda, De Arte Metrica, VII De ultimis syllabis verborum et adverbiorum. <<<     >>> IX De pedibus.

med6824.96 r-18  csg876.229-12  bpt100.51-8  bnf7558.25 r-12  bnf7551.119-b11  bnf7491.124-a14  bmo296.33-b12  VIII De ultimis syllabis coniunctionum, praepositionum, et interiectionum. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Coniunctiones fere omnes corripiuntur; sed quae a vel i terminantur, excepto qua, ita, nisi, producuntur, ut propterea, interea, si et ni. Quae in n desinunt, si a vel i ante eam habuerint, producuntur, ut an, sin, alioquin. Caeterae breviantur, exceptis his quae positione sunt longae, ut ast, aut.
2 Accusativae praepositiones solae, quae in a exeunt, producuntur, ut intra, et unum monosyllabum cis; ablativae vero corripiuntur omnes, ut ab, exceptis monosyllabis quae aut med6824.96 v vocalibus constant, ut a, aut vocalibus terminantur, ut de. Communes praepositiones correptas esse liquet, ut super. Nec de loquelaribus praepositionibus reticendum, tametsi non in fine, sed in principio verborum semper ponantur, quae sunt: csg876.230 am, co, con, di, dis, bmo296.34 re, se.
3 Quarum am et dis positionem quaerunt, bnf7551.120 ut amplector, bnf7558.25 v disiungo, et ideo longae fiunt. Co dichrona est, ut coerceo, connecto. Con longa, ut coniicio. Di longa, ut dirigo. Se longa, ut secerno. Re autem ubique breviatur, ut remitto, excepto refert cum distat significat: ut,
Praeterea iam nec mutari pabula refert;
et uno verbo reiicio,
Reiice, ne maculis infuscet vellera pullis.
4 bpt100.52 Omnes interiectiones, si monosyllabae fuerint, producuntur, ut heu: caeterae vero exemplo similium partium orationis aestimandae sunt; item interiectiones omnes, ut Audacius ait, cum de Graeco sermone mutuati sumus; ideo in novissimis syllabis fastigium capiunt, ut papae, atat; eodem modo et coeterae similiter, vel acutum vel circumflexum in ultimo sumunt accentum.

bmv414.52 bnf16668.12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik